เพลงขอบพระคุณพระเจ้า
โพสต์แล้ว: ศุกร์ พ.ค. 11, 2007 9:37 am
TE DEUM
Te Deum laudamus : te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli, tibi caeli et universae Potestates : Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant : Sanctus : Sanctus : Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra, majestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus : Te prophetarum laudabilis numerus : Te martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terraum sancta confitetur Ecclesia : Patrem immensae majestatis : Venerandum tuum verum et unicum Filium. Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Jedex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum Domine, et benedic haereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum. Per singulos dies, benedicimus te. Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi. Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua Domine super nos, quemadmodum speravimus in te. In te Domine speravi : non confundar in aeternum.
V. Benedicamus Patrem, et Filius, cum Sancto Spiritu.
R. Laudamus et superexaltemus eum in saecula.
V. Benedictus es Domine in firmamento caeli.
R. Et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.
OREMUS
DEUS, cujus misericordiae non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus : piisimae majestati tuae pro collatis donis gratias agimus, tuam semper clementiam exorantes ; ut qui petentibus postulata concedis, eosdem non deserens, ad praemia futura disponas. Per Christum Dominum nostrum. Amen.